monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 91
{XLVIII} praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.